- PALIBOTHRENI
- PALIBOTHRENIΠαλιβοθρηνοὶ nonnumquam apud Graecos, iidem cum Palibothris, sicut Παρθυηνοὶ iidem cum Παρθοῖς Parthis. Suntautem Palibothri populi Indiae, ulteriorem ripam Gangis colentes, quos Parrasios vocat Curtius l. 9. c. 2. ubi Prasios legi iubet Salmas. Sic enim Solin. c. 58, Prasia gens validissima Palibothram urbem incolunt, unde quidam gentem ipsam Palibothros nominârunt. Quorum Rex peditum sexaginta milia, equitum triginta milia, elephantorum octo milia, omnibus diebus ad stipendium votat. Ad quem vide Salmas. p. 992. 994. 1113. et 1186. ut et in voce Palibothri.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.